Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XIV. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.1. Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens vox est iusta poscentium, quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate detrimentum. 2. Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa persolvi, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. quid enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur exsolvat? ita et illis suspectum tertiarum nomen auferimus et a nostra mansuetudine importunitates competentium summovemus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |