1. Gratum nobis est,
quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et
infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo senatus prior
esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. unde
fit, ut bona vobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo. nulli enim
propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur.
2. Idcirco praesenti
iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui
regnum petens alterius nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua
tuitione valletur, ne violentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione
patiatur. perviae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam mode
videtur occasio in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de
resultatione terrere.
3. Ideoque celsitudo
vestra, quam votum est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et,
quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quad universis celsior
inveniris.
|