1. Illud amplius
nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus.
regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit nobiles
thesauros famae neglecta vilitate pecuniae. hinc est quod consuetudinis nostrae
humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis
nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant.
2. Dudum siquidem
conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi
inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram
praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta. quod nos pro ingenita
humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare
desidiam, relevandam aestimemus esse fortunam. inde enim constitutas pensiones
inferri volumus, unde constat subiectos commoda consecutos.
3. Et ideo hanc causam
sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum eos minus
vendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione
detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua
neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti,
quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse
compendia.
|