Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

1. Publicae utilitatis ratione commoniti, quae nos cura semper libenter oneravit, castrum iuxta vos positum praecipimus communiri, quia res proeliorum bene disponitur, quotiens in pace tractatur. munitio quippe tunc efficitur praevalida, si diutina fuerit excogitatione roborata. omnia subita probantur incauta et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur.

2. Adde quod animus ipse in audaciam non potest esse pronus, qui diversa cura fuerit sollicitus. hanc merito expeditionem nominavere maiores, quia mens devota proeliis non debet aliis cogitationibus occupari. quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur, nec moram fas est incurrere iussionem, quae devotos maxime noscitur adiuvare.

3. Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos vobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro vicissitudinem rerum, ut, sicut nos vestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare vos pulcherrimis fabricis sentianius. tunc enim accidit, ut et sumptus competentes vestris iam penatibus congregare velitis et habitatio vobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio.

4. Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? ille imbribus pateat, vos tecta defendant: illum inedia consumat, vos copia provisa reficiat. sic vobis tutissime constitutis hostis vester ante eventum certaminis fata patiebitur perditoris. constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum virum, qui se per multa non distrahit. nam quis eum habuisse prudentiam putet, si tunc coeperit fabricis operam dare aut penum condere, cum oporteat bella tractare?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License