1. Oportet vos colere
et observare iustitiam, qui aequitatem populi dicere suscepistis, quando non
licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat
exemplum pravum qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. et ideo ad
interrogationem vestram curavimus praebere responsum, ne per dubitationem
possitis errare, nisi, quod absit, velitis excedere.
2. Si Romani praedium,
ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit
imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor barbarus occupavit,
eum priori domino summota dilatione restituat. quod si ante designatum tempus
rem videtur ingressus, quoniam praescriptio probatur obviare tricennii,
petitionem iubemus quiescere pulsatoris.
3. Illa enim reduci in
medium volumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus
calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur.
4. De percussore
tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi lege damnatur
solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet, tamen
humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit,
praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta provinciae finibus
abigantur. nam quibus fuit exosa societas parentum, civium non merentur habere
consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.
|