Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XIX. SATURNINO ET UMBISVO V. SS. THEODERICUS REX.1. Fisci volumus legale custodire compendium, quia nostra clementia rebus propriis videtur esse contenta, et sicut nullum gravare cupimus, ita nobis debita perdere non debemus. indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus, dum perniciosa res est in imperante tenuitas. modus ubique laudandus est. nam cur aut vituperabilis neglegentia in propriis defluat aut aliena cupiditas turpis abradat? 2. Et ideo praesenti vobis iussione praecipimus, ut Adrianae civitatis curialium insinuatione suscepta, quicumque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis artetis, ne tenuis de proprio cogatur exsolvere, quod constat idoneos indebite detinere: hac scilicet ratione servata, ut si quis contumaciae vitio maluerit nostra iussa tardare, cum multa reddat quod debuit etiam non compulsus offerre, quatenus protervo spiritu indecenter erecta inpunita iustis saeculis non relinquatur audacia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |