1. Licet inter
gloriosas rei publicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus
pars minima videatur principem de spectaculis loqui, tamen pro amore rei
publicae Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare, quia undecumque
praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus, praesertim cum beatitudo
sit temporum laetitia populorum. illud enim propitiante deo labores nostros
asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit.
2. Partis itaque
prasini insinuata petitione comperimus—quoniam hoc introductum est, ut populi
de colore vocitentur—seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari
et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. quod utique
gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere
communem. et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut
ubique possit morum probitas elucere. non enim inania verborum popularium
cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus.
3. Quapropter illustris
magnitudo vestra praesenti iussione commonita patrocinium partis prasini, quod
gloriosae recordationis pater vester impendit, dignanter assumat. putari enim
non debet iniuria populos regere ac gubernare Romanos. nam si honorum omnium
causa pensetur, pro illorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos
accipere meruerunt.
4. Convocatis ergo
spectatoribus, de Helladio et Thorodon qui laetitiae publicae aptior fuerit
aestimatus, populi confusione sublata constituatur a vobis prasini pantomimus,
quatenus sumptum, quem pro spectaculo civitatis impendimus, electis contulisse
videamur.
5. Hanc partem musicae
disciplinae mutam nominavere maiores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur
et quibusdam gesticulationibus facit intellegi, quod vix narrante lingua aut
scripturae textu possit agnosci.
|