1.
Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis, quia nemo
potest diligere quod habitatores intellegit non amare. unicuique patria sua
carior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis
commoratur. quapropter votis paribus invitemur ad dona, quatenus quod sponte
tribuimus, duplicata gratia conferamus. et ideo nulli grave sit Romanis
fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se
probari, quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire
cognoscit.
2.
Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae civitatis fabricas vos debere
discutere, si labor operis concordat expensis: vel, si apud aliquem constet
residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat
erogandam. quibus rationibus evidenter expressis ad nos instructionem
fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere videamini qui estis ad
indaginem veritatis electi. nullum enim de largitate nostra fraudari velle
credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere
posse iudicamus.
3.
Aves ipsae per aera vagantes proprios nidos amant: erratiles ferae ad cubilia dumosa
festinant: voluptuosi pisces campos liquidos transeuntes cavernas suas studiosa
indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt refugere, longissima
cupiunt aetate constare. quid iam de Roma debemus dicere, quam fas est ipsis
liberis plus amare?
|