1. Solida laus est
regiae largitatis, quotiens conveniunt indulta iudiciis, nec sibi audet casus
ascribere, quod bonae dispositionis librat examen, quia ubi aptantur officia
meritis, nil debetur incertis. non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de
probatissimis iudicamus.
2. Polisti siquidem
forensi cote multifarie praedicatus ingenium: nutristi facundiam exercitatione
causarum: expertus es, quam suaves fides afferat fructus, ut ipsa etiam
conciliet corda regnantum. haec in te speculator virtutum noster sensus
inspexit: his apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad
publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate privatas.
3. Sume igitur fisci
nostri tuenda negotia, in utendis officii tui privilegiis decessorum exempla
secuturus. ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede, ut nec
calumnia innocentes graves nec iustis petitionibus retentatores exoneres. illa
enim lucra vera iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. non ergo
quotiens superes, sed quemadmodum vincas, inquirimus.
4. Aequitatem nobis
placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure
victorias, quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur.
nam si dominus vincat, oppressionis invidia est: aequitas vero creditur, si supplicem
superare contingat. non ergo parvo periculo causas dicimus, quando tunc fama
nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit. quapropter sit interdum
mala causa fisci, ut bonus princeps esse videatur. maiori quippe compendio
perdimus, quam si nobis indebite victoria suffragetur.
|