1.
Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam, quoniam ad
laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. quid est enim, quod nos
melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus totaque res publica
morum nostrorum honestate vestita?
2.
Hinc est quod praesenti iussione decernimus, ut magnifici et patricii viri
Festus atque Symmachus contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio
vestro, quas se habere dicunt, exerant actiones. quibus pro legum ratione
susceptis et, si iuris ordo patitur, definitis tunc patricius Paulinus, quicquid
adversum supra memoratos magnificos viros se habere causatur, pari sorte
depromat. nec tardari volumus in eius quoque parte sententiam, dum velimus
omnia inter eos esse decisa nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur
affectui.
3.
Videte ergo tanti iudicii arbitros vos electos: videte expectationem nostram
aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum si praesens
disceptatio quos dignos credidit, non impares probet. esse debet enim de talibus
viris cura praecipua, qui dare possunt minoribus evidenter exempla. nam qui
inter summos viros litem neglegit abolendam, hoc imitari reliquos sine
dubitatione permittit.
|