Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XXIV. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX.

1. Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari: laborem quippe non refugit, qui virtutis gloriam concupiscit. et ideo, iuvante deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare, ut simul et vos provectus occasionem habere possitis et nos quae praestitimus, meritis contulisse videamur. latet enim sub otio laudabilis fortitudo et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum.

2. Atque ideo per Nandum saionem nostrum ammonendum curavimus, ut ad expeditionem in dei nomine more solito armis equis rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi octavo die kalendarum Iuliarum proxime veniente modis omnibus deo favente moveatis, quatenus et parentum vestrorum in vobis ostendatis inesse virtutem et nostram peragatis feliciter iussionem.

3. Producite iuvenes vestros in Martiam disciplinam: sub vobis videant, quod posteris referre contendant. nam quod in iuventute non discitur, in matura aetate nescitur. accipitres ipsi, quorum victus semper ex praeda est, fetus suos novitate marcentes nidis proturbant, ne molle otium consuescant: alis verberant immorantes, cogunt pullos teneros ad volatum, ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. vos autem, quos et natura erigit at amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales vos patres vestros constat habuisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License