1. Nil prodest initia
rei solidare, si valebit praesumptio ordinata destruere: illa sunt enim
robusta, illa diuturna quae prudentia incipit et cura custodit. atque ideo
maior in conservandis rebus quam in inveniendis adhibenda cautela est, quia de
initiis praedicatio debetur invento, de custoditis adquiritur laudata
perfectio.
2. Dudum siquidem
propter Romanae moenia civitatis, ubi studium nobis semper impendere
infatigabilis ambitus erit, portum Licini deputatis reditibus reparari iussio
nostra constituit, ut milia tegularum annua illatione praestaret: simul etiam
portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, qui nunc diversorum
usurpatione suggeruntur invasi.
3. Cuncta ergo ad
statutam praestationem facies sine dilatione revocari: quia licet nostra iussa
pro sua reverentia in nullo violanda sunt, ea tamen custodiri volumus maxime,
quae urbis faciem videntur ornare. quis enim dubitet fabricarum miracula hac
provisione servata et pendenti saxo tornatas camaras tegularum tegmine
custoditas? ut antiqui principes nobis merito debeant laudes suas, quorum
fabricis dedimus longissimam iuventutem, ut pristina novitate transluceant,
quae iam fuerant veternosa senectute fuscata.
|