1.
Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia convenit nostra
saepius largitate praestari. sed sicut quae semel annuimus rescindi in
perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus
impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione
transcendere.
2.
Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum ecclesiae viri
venerabilis Unscilae antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus,
nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus
superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea summa non sentiat,
qua usque a magnifici viri patricii Cassiodori, pura nobis fide et integritate
comperti, temporibus est soluta.
3.
Ea vero quae a tempore beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est
translata professio, commune cum universis possessoribus onus solutionis
agnoscat et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. alioquin
grata nobis augmenta eius esse non possunt, qui fisci damno proficit. sufficiat
possessori compendium pensionis: tributa sunt purpurae, non lacernae, lucrum
cum invidia periculum est: quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus
audeat accusare!
|