1.
Si exterarum gentium mores sub lege moderamur, si iuri Romano servit quicquid
sociatur Italiae, quanto magis decet ipsam civilitatis sedem legum reverentiam
plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? ubi enim
quaeratur modestus animus, si foedent violenta patricios?
2.
Populi nobis itaque partis prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum
disponerent venire comitatum remedia consueta poscentes, se truculentas
insidias a patricio Theodoro et Inportuno viro illustri consule pertulisse, ita
ut unus eorum defleatur extinctus.
3.
Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commovit, ut innoxiam plebem
furor persequeretur armatus, quam fovere civicus debuisset affectus. sed quia
condicio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos
illustres viros ammoneri praesenti iussione censemus, ut ad Caeliani atque
Agapiti illustrium virorum adaeque iudicium instructas destinare non differant
te instante personas, quatenus legibus examinata cognitio eorum sententia
terminetur.
4.
Sed ne forsitan magnificos viros loquacitas popularis offenderit,
praesumptionis huius habenda discretio est. teneatur ad culpam quisquis
transeunti reverentissimo senatori iniuriam protervus inflixit, si male
optavit, cum bene loqui debuit.
5.
Mores autem graves in spectaculis quis requirat? ad circum nesciunt convenire
Catones. quicquid illic a gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. locus
est qui defendit excessum. quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque
principes ornare monstratur. respondeant nobis certe qui talibus studiis
occupantur: si tranquillos optant adversarios suos, certe volunt eos esse
victores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter
erubescunt. unde ergo irasci volunt, quod sine dubiu se optasse cognoscunt?
|