Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX.

1. Digna est constructio civitatis, in qua se commendet cura regalis, quia laus est temporum reparatio urbium vetustarum: in quibus et ornatus pacis adquiritur et bellorum necessitas praecavetur.

2. Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut, si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat, quod tunc magis verius possidebit, cum hoc utilitati suae civitatis indulserit.

3. Quid est enim gratius quam videre crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura: datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur. et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License