Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXIX. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.1. Non dubium est ad utilitatem rei publicae cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. et ideo velut necessariae rei maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant, ne ieiuna tenuitas laboribus praeventa succumbat et incipiat iter effici morosum, quod ad celeritatem constat inventum. 2. Quapropter devotio vestra praesenti iussione commonita terrarum spatia, quae veredis antea licuerunt, mutationibus suis a possessore vindicata restituat, ut nec illi parvo spatio infligantur damna et istis recuperata sufficiant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |