1.
Animum nostrum, patres conscripti, rei publicae curis calentem et diversarum
gentium consilia perscrutantem pulsavit saepius querela populorum, orta quidem
ex causis levibus, sed graves eructavit excessus. deplorat enim pro
spectaculorum voluptate ad discriminis se ultima pervenisse, ut legum ratione
calcata desperate persequeretur innoxios servilis furor armatus, et quod illis
humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda
convertit. quod nos elementiae nostrae solita provisione comprimimus, ne
paulatim sinendo graviorem vindicare cogamur offensam. benigni quippe principis
est non tam delicta velle punire quam tollere, ne aut acriter vindicando
aestimetur nimius aut leniter agendo putetur improvidus.
2.
Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut, si cuiuspiam senatoris famulus
in ingenui caede fuerit fortasse versatus, eum tradat legibus impetitum, ut
facti qualitate discussa proferatur iure valitura sententia. si vero tanti
facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, noverit se
decem librarum auri dispendio vulnerandum et nostrae ingratitudinis, quod multo
gravius est, pericula subiturum.
3.
Sed ut honestatum omnium par libra componeret et civilitatis gratia reductis
moribus conveniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae vobis
reserari libenter amplectimur, ut alterutra iussione pensata resarciatur
civibus scissa concordia. proinde nullos ab spectaculorum gaudio removemus, sed
seditionis semina radicitus amputamus.
4.
Intersit igitur inter splendorem vestrum moresque mediocres: refugite tales
familiares, qui sint iniuriarum ministri, qui amori vestro nitantur ascribere
quod delinquunt et dum levitates suas exerere cupiunt, vestram reverentiam
implicare contendunt. vos enim, quos semper gravitas decet, nolite truculenter
insequi inania verba populorum. si quod est forte, quod poenam mereatur,
admissum, in praefecti urbis notitiam deferatur, ut culpa legibus, non per
praesumptam coerceatur iniuriam. quid enim discrepat a peccante, qui se per
excessum nititur vindicare? impaenitenda est ultio de cive, quae legibus venit:
et excellenter videtur de pulsato triumphasse, qui victor pronuntiatur a
iudice.
5.
Inter ipsos quoque adversarios, ut scitis, non erant prius armata certamina,
sed pugnis se quamlibet fervida lacessebat intentio, unde et pugna nomen
accepit. postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit
nominari. consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. nam et si
datum est prius illi inermem facile vincere, tamen crimini applicandum est,
quod inde posteritas potuit interire. non permittatis ergo a famulis vestris in
civibus fieri quod adhuc debet et in hostibus accusari.
|