1. Spectacula
voluptatum laetitiam volumus esse populorum, nec erigere debet motus irarum,
quod ad remissionem animi constat inventum. ideo enim tot expensarum onus
subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus.
mores peregrinos abicite: Romana sit vox plebis, quam delectet audiri. convicia
nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur. hoc fuit certe, quod
culpabatis in exteros: nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis
alios abiecisse.
2. Atque ideo edictali
programmate definimus, ut, si atroces iniurias in quempiam senatorum vox
iniusta praesumpserit, noverit se a praefecto urbis legibus audiendum, ut pro
facti qualitate discussa excipiat promulgatam iure sententiam.
3. Verum ut omne semen
discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere
praecipimus: quod vos poterit instruere ad praefectum urbis data praeceptio.
tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam civitatis. nihil est enim,
quod studiosius servare vos cupimus quam vestrorum veterum disciplinam, ut,
quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis.
4. Soletis enim aera
ipsa mellifluis implere clamoribus et uno sono dicere, quod ipsas quoque beluas
delectet audire: profertis voces organo dulciores et ita sub quadam harmonia
citharae concavum theatrum per vos resonat, ut tonos possit quilibet credere
quam clamores. numquid inter ista rixae decent aut inflammata contentio?
abicite furores laeti, iram gaudentes excludite. tales enim animi aliorum
temperari possunt, cum vestri favores suaviter audiuntur.
|