1.
Eximiae urbis praesulem pacis convenit esse custodem. nam a quo melius
moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? illa enim mater omnium
dignitatum viros sibi gaudet praesidere virtutum. et ideo honori tuo debes
animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis invenisse
credaris. circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa
nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. sit insultandi consuetudo
moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia nec desit moribus
disciplina.
2.
Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus et plebem
decrevimus ammoneri, hoc tuam quoque magnitudinem observare censemus, ut, si a
quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum
severitate plectatur. si vero senator civilitatis immemor quemquam ingenuum
nefaria fecerit caede vexari, protinus relatione transmissa perennitatis
nostrae multam perculsus excipiat.
3.
Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in
patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi voluptatum exhiberi certamina,
ut exinde hostilis ira fervescat. verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa
contentio provenire, Helladius de medio, voluptatem populi praestaturus,
introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum ceteris partium pantomimis.
4.
Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione
definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus sine
utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. si
vero eorum lubrica voluntas in unius coloris migraverit favorem, studia sua
populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit, ut is qui
praesumpserit, vetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam.
|