Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXVI. FERRIOLO V. S. THEODERICUS REX.1. Utilitas personarum bonorum debet successione renovari, ne defectu servientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. et ideo locum te iubemus quondam Benedicti in Pedonensi civitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia vigilanti ordinatione procurans nostrae gratiae merearis augmenta. debes enim advertere, quia vicissitudinem reddere studeamus vivis, qui mortuorum fidem non possumus oblivisci. 2. Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut, quoniam devotorum nobis memoria probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur devotione paruisse, civili facias tuitione vallari, quatenus defensionis praesentis commodo sublevati securitatem sibi gaudeant paterna servitia contulisse. prosit ergo generi, quod potuit unius devotione praestari, quia maiora nos decet tribuere, quam videmur a servientibus accepisse. hic aequalitas aequitas non est, sed pars nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |