Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XLVI. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLVI. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX.

1. Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est abiectum, quod potest explere desiderium. nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. quapropter salutantes gratia consueta per harum portitores illum et illum oblectamenta prudentiae vestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana sollertia videtur colligi, quod totius caeli noscitur spatia pervagari: aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur et aquis guttantibus horarum spatia terminantur.

2. Habetote in vestra patria, quod aliquando vidistis in civitate Romana. dignum est, ut bonis nostris vestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate coniungitur. discat sub vobis Burgundia res subtilissimas inspicere et antiquorum inventa laudare: per vos propositum gentile deponit et dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat.

3. Ordo vitae confusus agitur, si talis discretio sub veritate nescitur. beluarum quippe ritus est ex ventris esurie horas sentire et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License