Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XI. PROBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.1. Inter cetera humani generis pondera coniugalis affectus curam sibi praecipuam vindicavit: non inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis adquiritur. omne facinus auctores solos insequitur: error matris transit ad filios et novo infelicitatis eventu fit dedecus proprium scelus alienum. ideo enim iura vel divina vel publica nexum coniugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in reverentiam non habere. 2. Basilius siquidem vir spectabilis datis precibus intimavit Agapitam coniugem suam de propriis penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus ad mutabilitatis vitia patet: quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis suae petitione firmavit: adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta refugisset, ignorante marito magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione postposita contulisse. unde nunc resipiens deplorat ingestam sibimet gravissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans, quippe ut pauper diviti, casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens. 3. Nunc abicite lucra, quae honestam non videntur commendare personam, quia illud vos potius decet adquirere, quod et famam vestram possit augere. hinc etiam prius praecepta dederamus et nunc iterata iussione repetimus, ut supra scriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. alienatio enim rerum solidum desiderat habere iudicium, et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis extantibus reliquit maritum? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |