Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • XIII. FRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. FRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX.

1. Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae versatur in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia, gravem subeant in reddendo iacturam. quod nostri temporis manifestum est non decere iustitiam, ut alterius despectus alterum gravet et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis. Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis Venantio postulanti fideiussionis se vinculo tradidisse. quo sponsionem suam praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere supplicem memoratus solidorum numerus oneravit.

2. Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat invidia, notum solummodo querelis assiduis, in praesenti negotio decernimus conveniri, ut legaliter convictus ea, quae promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiversationis adimpleat, quia melius semper legum pondere pressa curatur audacia et, dum metus talibus imponitur, peccandi licentia non praebetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License