Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XIX. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX.1. Cuncta quidem iure detestamur scelera et omne quod iniquum est clemens execratur auditus, sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta, nostram contra se incitavere censuram. quis enim ferat in domesticis praesidiis locum fuisse periculis et ibi inventum dulcis vitae exitum, unde nasci debuerat defensionis auxilium? 2. Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos, qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque reverentiam eius funeris abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui exemplis provocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. pro dolor! pietas in avibus invenitur, quae ab humana condicione deseritur. 3. Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, tantae magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infestus, sed magis accipitrem, vitam plumigerum avium persequentem, alis caedit, ore dilaniat totoque suo pondere periclitantibus nititur subvenire: et homines parcere nequeunt, cuius se genus esse cognoscunt. ille non vult extinguere quo poterat vesci: servi maluerunt occidere qui eos superstes consueverat enutrire. fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit crudeliter desiderare pastoris. tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit insepultum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |