Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • XX. VILIGIS SAIONI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XX. VILIGIS SAIONI THEODERICUS REX.

1. Omnes decet gratanter impendere quod publicas videt utilitates posse respicere, quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur. atque ideo praesenti decernimus iussione, ut quantas in Ravennati urbe exculcatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque perducas, quatenus alimonia publica tali provisione relevata necessitatem inopiae non debeant sustinere. reddat Ravenna copiam Liguriae, quam ex ipsa consuevit accipere. nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet solacia reperire. trahit enim comitatus noster observantium catervas et, dum ad beneficia praestanda curritur, necessaria populis copia postulatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License