Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXI. IOHANNI APPARITORI THEODERICUS REX.1. Grave nimis est, ut fructu laboris sui fraudetur industrius et cui debet pro sedulitate conferri praemium, dispendium patiatur iniustum, in ea praesertim re, quae ad nostram respicit largitatem: ubi nihil debet licere neglegentiae, ne videamur minus profutura sanxisse. 2. Dudum siquidem Spei et Domitio spectabilibus viris loca in Spoletino territorio caenosis fluentibus inutiliter occupata largitas nostra concesserat, ubi aquarum vasta profunditas terrenam gratiam in nullos usus profuturos absorbuerat. iacebat tellus naufraga palustri torpore confusa et sub utroque iactata dispendio nec aquarum puros liquores meruerat et decus terrenae soliditatis amiserat. 3. Hoc nos, quibus cordi est in melius cuncta mutare, supra memoratis tali condicione concessimus, ut, si eorum opera vel labore turpis desiccaretur illuvies, ipsis liberata rura proficerent. sed quantum actorum Spei loquitur ingesta petitio, Domitii viri spectabilis vitio, dum inmemor iussionis tenaciter parcit expensis, ad initium revocatus est labor operantium, cum iam in soli faciem paulatim mollities siccata duresceret celatamque longa voracitate tellurem sol insuetus afflaret. 4. Quod nos nequaquam neglegi posse patiemur, ut bene coepta invida destruantur ignavia. proinde devotio tua praefatum Domitium moderata executione conveniat, ut aut coeptae rei sedulus operator immineat aut, si hoc sibi sumptuosum esse crediderit, propriam cedat supplicantibus portionem. oportet enim, ut, si ipse postulata nequit efficere, consortem beneficii gloriam nostri temporis permittat implere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |