Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.1. Aequum est ut se commodet pietas regalis fati vulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos sortis suae adversa presserunt. atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis vulnus geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare videamur. 2. Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogavit furentem, supplicavit armato vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. et quoniam in his personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse. XXIII. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |