Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX.

1. Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. nec dignum est, ut cuiusquam laedat invidia nostris motibus ordinata. quapropter figulinis regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite, nec vereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia vix credimus explicari. cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License