Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX.1. Superbiam divinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus. nam qui vult opinabilem gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit ceteris iusta servare. pessima consuetudo est despicere veritatem. credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. 2. Et ideo vos, quos conscia virtus erigit et consideratio detestabilis praesumptionis accendit, legatos vestros una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis ad Francorum regem Luduin destinate, ut aut se de Visigotharum conflictu considerata aequitate suspendat et leges gentium quaerat aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium iudicat esse temnendum. quid quaerit ultra, cui offertur absoluta iustitia? dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum disponit regna quassare. 3. Sed melius inter initia perniciosa reprimatur assumptio, ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum. recolite namque Eurici senioris affectum, quantis vos iuvit saepe muneribus, quotiens a vobis proximarum gentium imminentia bella suspendit. reddite filio eius gratiam, quam tamen agnoscitis vestris utilitatibus attributam. nam si tanto regno aliquid praevaluerit, vos aggredi sine dubitatione praesumit. 4. Quapropter excellentiam vestram epistulari sermone salutantes per legatos nostros illum et illum praesentium portitores verbo vobis aliqua dicenda commisimus, ut vos, qui nostrum sequimini deo iuvante dispositum, unus complectatur assensus et foris hoc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |