Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XIII. SUNHIVADO V. S. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. SUNHIVADO V. S. THEODERICUS REX.

1. Laborum tuorum longa servitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus praeferaris et praestes provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam. is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus credidimus subvenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia proficisci.

2. Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. intra provinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec permittimus discreto iure vivere quos uno voto volumus vindicare. censebis ergo in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram cogitat aequitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License