Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XXI. FAUSTO V. I. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXI. FAUSTO V. I. THEODERICUS REX.

1. Humanae consuetudinis mos est, ut variata plus capiant et quamvis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. proinde sacris moenibus iugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa indutias tibi postulas debere concedi, non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quo dulcior fiat renovata regressio. atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad provinciam quattuor mensium indutias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem ad penates proprios redire festines, quatenus habitatio Romana, quam multiplici volumus densare conventu, subtractis incolis terrarum opinatissima non rarescat. hoc etiam et vobis iudicamus aptissimum, quando senator Romanus alibi possit dolere tardatus. ubi enim illa gratia parentum? ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? piaculi genus est absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License