Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XXX. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXX. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

1. Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. quid est enim dignius, quod tractare debeamus, quam eius reparationem exigere, quae ornatum constat nostrae rei publicae continere? proinde illustris sublimitas tua spectabilem virum Iohannem nos direxisse cognoscat propter splendidas Romanae cloacas civitatis, quae tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare.

2. Videas illic fluvios quasi montibus concavis clausos per ingentia signina decurrere: videas structis navibus per aquas rapidas non minima sollicitudine navigari, ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. hinc, Roma, singularis quanta in te sit potest colligi magnitudo. quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? et ideo supra dicto Iohanni officii vestri solacia vos praebere censemus, quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas, privatas manus amoventes, quae audacius merguntur illicitis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License