Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XXXIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

1. Gratum nobis est vota nostra circa sacri ordinis augmenta proficere. laetamur tales viros emergere, qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis deferatur gratia dignitatis. curia namque disciplinis veterum patet: nec ei iudicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. atque ideo illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo eius filio ea faciat exhiberi, quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas.

2. Hic est enim praefatus Armentarius, qui et parentum bono et suo nobis commendatur ingenio, exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. nam quid dignius, si et senatorio vestiatur honore togata professio, ut in illa turba doctorum audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad vocem iura facundiae?

3. Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod primum est in homine, mores purgat: quod secundum, verborum gratiam sumministrat: ita utroque beneficio mirabilis ornat et tacitos et loquentes. ducantur ergo ad penetralia Libertatis laudati merito suo, ornati nostro iudicio, habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato benivolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de adversante propitium. quid ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum iudicantis evaluit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License