Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXIV. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX.1. Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio sublevetur et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. 2. Proinde comitem Marabadum nobis aequitate compertum ad Massiliensem civitatem credidimus dirigendum, ut quicquid ad securitatem vel civilitatem vestram pertinet, deo iuvante perficiat memorque gratiae nostrae curam possit habere iustitiae, minoribus solacium ferat, insolentibus severitatem suae districtionis obiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur, sed omnes cogat ad iustum, unde semper floret imperium. 3. Quapropter designato viro in his, quae vobis pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis oboedite, ut fides vestra, quae iam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus quoque declaretur indiciis, quia gratius est obsequium quod devotione perpeti custoditur. nos autem reddere cogitamus locum vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |