Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX.1. Si in alienis causis beatitudinem tuam convenit adhiberi, ut per vos iurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad vos remitti debet quod vos spectat auctores? atque ideo sanctitas vestra a Germano nos aditos flebili allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis, dicens partem facultatis patris sui a vobis detineri sibimet legibus competentem. 2. Quae petitio si veritate fulcitur et genitoris eius substantiam probatis iure competere supplicanti, considerata iustitia, quam monetis, sine observationis longae dispendio debita tribuantur, quoniam causarum vestrarum qualitas vobis debet iudicibus terminari, a quo expectanda est magis quam vobis. imponenda iustitia. quod si hanc causam sub aequitate vestrum minime definit arbitrium, noveritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. vos enim docetis voces pauperum non debere neglegi, quas potest iustitia comitari. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |