Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XXXIX. FELICI V. I. CONSULI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXIX. FELICI V. I. CONSULI THEODERICUS REX.

1. Aequitatis ratio persuadet, ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, praesertim a consule venientem, cuius constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari, ne videatur aliud dignitas promittere et aliud senatorem velle complere. quocirca sub opinione munifici parcum non decet inveniri, quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas.

2. Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. proinde si nullo mendacio asserta vitiantur, sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio velut debita quae donantur exposcit. nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License