Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

1. Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt vota quam praestita. nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret.

2. Sed quia licet principem semper humaniora censere, dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum, sed ut nec minima possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defensionem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur solumque auxilium provinciae de tam magna congregatione sentirent.

3. Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem, ut eorum praebendae, quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicuius dispendio comparari, quia delectui vestro nec illa volumus imponere, quae vos potuistis, ut arbitramur, offerre.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License