Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XLIV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLIV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODERICUS REX.

1. Quamvis primum sit laesos incolas refovere et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra coniungit, ut et largitatis remedio civibus consulamus et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur.

2. Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniae direximus quantitatem.

3. Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari, ut vobis destinentur, cum tempus navigationis arriserit. relevate nunc animos et de nostra promissione recreati futurae copiae spem tenentes divino favore habetote fiduciam, quia non minus est quod nostris verbis quam quod horreis continetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License