Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XLVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.1. In partem pietatis recidit mitigata districtio et sub beneficio punit qui poenam debitam considerata moderatione palpaverit. Iovinum curialem, quem corrector Lucaniae Bruttiorumque humani nobis suggerit sanguinis effusione pollutum (ob hoc cum mutuae contentionis ardoribus excitatus rixam verborum usque ad nefarium collegae deduxit in ritum, sed conscius facti sui intra ecclesiae saepta refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem) Vulcanae insulae perpetua relegatione damnamus, ut et sacrato templo reverentiam habuisse videamur nec vindictam criminosus evadat in totum, qui innocenti non credidit esse parcendum. 2. Careat proinde patrio foco cum exitiabili victurus incendio, ubi viscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis iugiter consumantur. flamma siquidem ista terrena, quae alicuius corporis imminutione nutritur, si non absumit, extinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta nec imminuit, quod resolvi posse sentitur: scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit. nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper inadiuvata decoquerent? 3. Potentia siquidem divina sic de contrariis rebus miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae vult temporibus stare diuturnis. verum cum et alii montes motibus vaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur: aestimandum, quia gravius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur. 4. Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum vivus: careat quo utimur mundo, de quo alterum crudeliter fugavit exitio, quando superstes recipit quod eventu mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus. tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur. subtile ac parvum animal, lumbricis associum, flavo colore vestitum. vitam praestat soli, quae mortalia cuncta consumit. 5. Memorant autem aevi pristini servatores hanc insulam ante aliquot annos undarum rupto terrore imitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem veneno secum ipse pugnavit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perveniret. plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus marinis fluctibus haberetur absconditus et ardor ibi indesinenter viveret, quem tanta unda videbatur obruere.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |