Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • L. PROVINCIALIBUS NORICIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

L. PROVINCIALIBUS NORICIS THEODERICUS REX.

1. Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuvat et accipientem pro temporis necessitate laetificat. nam quis putare possit onus, ubi magis meretur in commutatione compendium?

2. Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuvetur et vestri agri armentis grandioribus instruantur.

3. Ita fit ut illi adquirant viribus robustos, vos forma conspicuos et, quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata compendia percepisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License