Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
VII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.1. Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum est enim, ut hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. 2. Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse. 3. Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania elementa cessisse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |