Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

1. Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspectat, virum illustrem comitem Arigernum civem paene vestrum dudum ad Gallias aestimavimus dirigendum, ut eius maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. novitatem quippe sollicitam prudentes convenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit vitae formatus ordo, sic currat instituta devotio. his rebus ad nostra vota compositis et gloriam civilitatis retulit et quod inter vos didicit diligenter ostendens et bellorum insignia reportavit.

2. Quem desideratum, sicut putamus, coetui vestro reddidimus, ut qui vobis longa aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter disciplinae se praefati viri Romanus ordo restituat et quod quietis amore praecipitur, devotis animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia et quod optamus maxime, locum nequeat invenire vindicta.

3. Si qua etiam per eius absentiam culpa provenit, inter vos iustitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati vestrae convenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. pareatur ergo, patres conscripti viro multis temporibus iam probato, cui necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub vestra omnium laude tractavit et in tanta frequentia nullius repperit adversa iudicia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License