Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX.1. Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod commendatur probabili iussione. cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? 2. Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet pervasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui, quia versari nolumus in ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. 3. Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, civilitate quoque reddaris eximius. sic et arma tua deo iuvante corroboras, si iustitiam mediocribus servare contendas. improbis enim non potuisse resistere non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. ignavus forte audacibus iubere nihil possit: nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |