Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

1. Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit veniae locum, qui reverendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticeseat poenale murmur animarum. versari non licet in magicis artibus temporibus Christianis.

2. Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas.

3. Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque senatoribus, id est magnificis et patriciis viris Symmacho Decio Volusiano atque Caeliano nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia.

4. De qua re illustri viro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium violenta defensione summota, si se occulunt, ad iudicium protrahat impetitos et vobiscum in hac causa residens nec opprimi faciat innoxios nec leges sinat evadere criminosos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License