Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXVIII. DUDAE V. S. COMITI THEODERICUS REX.1. Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimae conversationis imponere. Petrus itaque vir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit vulnerasse defensoremque fecisse, quod vix inimicus potuisset audere. hoc te et legitima volumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |