Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX.

1. Cum in omnibus causis velimus iustitiam custodiri, quia regni decus est aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur nequaquam detestabilis calumnia in invidiam regnantes affligat. patimur enim superari salva aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse victores. nam quem licenter subiectus superat, non debellat adversus.

2. Marini itaque relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub emissione chirographi fuisse depositas. et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supra dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata exsecutione convenias.

3. Qui si intentata iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minus ne, competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae veniant legibus audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma continet sanctionum divalium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla iniuria, nullo damno innocentia praegravetur, ne alienae accusationis invidiam tuam facere videaris offensam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License