Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

1. Custodia legum civilitatis est indicium et reverentia priorum principum nostrae quoque testatur devotionis exemplum. quid enim melius quam plebem sub praecepto degere velle iustitiae, ut conventus multorum disciplinabilium sit adunatio voluntatum? hoc enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit. haec ratio a feritate divisit, ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio divina voluerunt.

2. Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Iudaicis institutis legum provida decrevit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui iura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri. atque ideo praesenti auctoritate censemus, ut quaecumque legum statuta moverunt, circa vos illibata serventur, quatenus quod ad civilitatis usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License