Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXXV. ACTORIBUS ALBINI V. I. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXV. ACTORIBUS ALBINI V. I. THEODERICUS REX.

1. Consulto provida decrevit antiquitas minores contractus liberos non habere, ut et insidiantium laquei frustrarentur et lapsis aetas lubrica subveniret. obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi studium, si fraus subrepticium lucraretur effectum.

2. Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum vestrum in annis minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse dispendia, dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit, et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subvenire, allegantes, ut quod iura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur.

3. Atque ideo, si petitio vestra a veritate non deviat et intra annorum spatia deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod iure contra referatur, patronum vestrum sollemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia secundum iustitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere volumus, ut eorum adversarios per iniustitiam non gravemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License