Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX.1. Decet prudentiae vestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia vobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare praesentiam. sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne vitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. proavorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur: similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. 2. Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est vobis delegantibus cognitores iudicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem insequitur supplicantis, ut non tam vincendi votum quam adversarii videatur quaesisse detrimentum. 3. Quapropter si vobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat adversarium provocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed evertat et quod fit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |