Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX.

1. Studium vestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos agnovistis bene meritis multa praestare. nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicemur, cum tamen pro vobis omnia iubeamus. atque ideo praesenti iussione vos credidimus ammonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis, quatenus nec illi neglegantur adverso voto nec provinciales perniciosa debeat gravare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si cuncta fuerit vastare permissus. ignorat modum servare praesumptio nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi. quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere molestiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License